Loading...

Change Translation

Loading...
  • Recent Translations
  • All Translations

2 Esdras 3:1-12

Listen to 2 Esdras 3:1-12
1 anno tricesimo ruinae civitatis eram in Babylone, ego Salathihel qui et Ezras, et conturbatus sum super cubili meo recumbens, et cogitationes meae ascendebant super cor meum,
2 quoniam vidi desertionem Sion et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone.
3 et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum verba timorata,
4 et dixi: o Domine Dominator, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti pulveri,
5 et dedit Adam corpus mortuum. sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insuflasti in eum spiritum vitae, et factus est vivens coram te.
6 et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua antequam terra adventaret.
7 et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam, et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes, quorum non est numerus.
8 et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie agebant coram te et spernebant praecepta tua, et tu non prohibuisti eos.
9 iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum et perdidisti eos.
10 et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his diluvium.
11 dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua; ex eo iustos omnes.
12 et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas, et coeperunt iterato impietatem facere plus quam priores.
The Latin Vulgate is in the public domain.

Study Tools

PLUS

Unlock Notes

This feature is for PLUS subscribers only. Join PLUS today to access these tools and more.

JOIN PLUS

Unlock Highlights

This feature is for PLUS subscribers only. Join PLUS today to access these tools and more.

JOIN PLUS

Unlock Bookmarks

This feature is for PLUS subscribers only. Join PLUS today to access these tools and more.

JOIN PLUS

Track Your Reading

Create a free account to start a reading plan, or join PLUS to unlock our full suite of premium study tools.

Already have an account? Sign in