2 Esdras 7:32-52

32 et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae.
33 et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt misericordiae, et longanimitas congregabitur,
34 iudicium autem solum remanebit. et veritas stabit et fides convalescet,
35 et opus subsequetur et merces ostendetur. et iustitiae vigilabunt et iniustitiae non dormibunt.
36 et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus requietionis, et clibanus gehennae ostendetur et contra eam iucunditatis paradisus.
37 et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes: videte et intellegite quem negastis vel cui non servistis vel cuius diligentias sprevistis.
38 videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et ibi ignis et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die iudicii.
39 haec talis quae neque solem habet neque lunam neque stellas,
40 neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque ventum neque aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque mane,
41 neque aestatem neque ver neque aestum, neque hiemem neque gelum neque frigus, neque grandinem neque pluviam neque ros,
42 neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt.
43 spatium enim habebit sicut ebdomada annorum.
44 hoc est iudicium meum et constitutio eius, tibi autem soli ostendi haec.
45 et respondi: tunc et dixi, domine, et nunc dico: beati praesentes et observantes quae a te constituta sunt.
46 sed de quibus erat oratio mea, quis enim est de praesentibus qui non peccavit, vel quis natorum qui non praeterivit sponsionem tuam.
47 et nunc video, quoniam ad paucos pertinebit futurum saeculum iucunditatem facere, multis autem tormenta.
48 increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed paene omnes qui creati sunt.
49 et respondit ad me et dixit: audi me et instruam te et de sequenti corripiam te.
50 propter hoc non fecit Altissimus unum saeculum sed duo.
51 tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos, impios vero multiplicari, audi ad haec.
52 lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat.
The Latin Vulgate is in the public domain.