53
et dixi: domine, quomodo poterit?
54
et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi.
55
dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et ferrum quoque et plumbum et fictile.
56
multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum super argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super ferrum, et fictile super plumbum.
57
aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia, quod multiplicatur aut quod rarum nascitur.
58
et dixi: dominator domine, quod abundat vilius, quod enim rarius pretiosius est.
59
et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia.
60
sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est.
61
et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt, ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt.
62
et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura,
63
melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum, ut non sensus inde fieret.
64
nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc torquemur, quoniam scientes perimus.
65
lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur; lugeant omnes qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iucundentur.
66
multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi.
67
nobis autem quid prodest, quoniam salvati salvabimur sed tormento tormentabimur?
68
omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt peccatis et gravati delictis.
69
et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius fortassis nobis venisset.
70
et respondit ad me et dixit: et quando Altissimus faciens faciebat saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum praeparavit iudicium et quae sunt iudicii.
71
et nunc de sermonibus tuis intellege, quoniam dixisti quia sensus nobiscum crescit.
72
qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt.
73
et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in novissimis temporibus?
74
quantum enim tempus, ex quo longanimitatem habuit Altissimus his qui inhabitant saeculum, et non propter eos, sed propter ea quae providit tempora.
75
et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo cruciabimur?
76
et respondit ad me et dixit: ostendam tibi et hoc. tu autem noli commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum his qui cruciantur.
77
etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum, sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus.
78
nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus sententiae ab Altissimo ut homo moriatur, recedente inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit, adorare gloriam Altissimi primum.
79
et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum,
80
haec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed vagantes erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et tristes, per septem vias.
81
via prima, quia spreverunt legem Altissimi.
82
secunda via, quia iam non possunt reversionem bonam facere, ut vivant.
83
tertia via, vident repositam mercedem his qui testamentis Altissimi crediderunt.