1
cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara
2
et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimus
3
cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus
4
inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam
5
et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus
6
et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua
7
nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos
8
alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum
9
huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes
10
et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus
11
is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium
12
quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam
13
tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu
14
et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat
15
post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem
16
venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum
17
et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres
18
sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores
19
quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius
20
at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis