9
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
10
et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
11
non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
12
tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
13
at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
14
sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
15
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
16
at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
17
non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
18
quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
19
de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
20
haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
21
et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
22
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
23
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
24
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
25
at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
26
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
27
at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
28
tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
29
et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
30
et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
31
ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
32
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
33
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
34
et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
35
et praecepit turbae ut discumberet super terram
36
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
37
et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
38
erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
39
et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan