1
et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
2
facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
3
illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus
4
cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
5
surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi
6
conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
7
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
8
et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis
9
et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum
10
nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
11
sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi
12
tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
13
et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me
14
Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
15
et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
16
post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
17
ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
18
notum a saeculo est Domino opus suum
19
propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum
20
sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
21
Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur