Ecclesiastes 4; Ecclesiastes 5; Ecclesiastes 6

Viewing Multiple Passages

Ecclesiastes 4

1 verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos
2 et laudavi magis mortuos quam viventes
3 et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt
4 rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est
5 stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens
6 melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi
7 considerans repperi et aliam vanitatem sub sole
8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima
9 melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae
10 si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem
11 et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet
12 et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur
13 melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum
14 quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur
15 vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo
16 infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus
17 custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali
The Latin Vulgate is in the public domain.

Ecclesiastes 5

1 ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui
2 multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia
3 si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde
4 multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere
5 ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum
6 ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time
7 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii
8 et insuper universae terrae rex imperat servienti
9 avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas
10 ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis
11 dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum
12 est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui
13 pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit
14 sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo
15 miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum
16 cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia
17 hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius
18 et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei
19 non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius
The Latin Vulgate is in the public domain.

Ecclesiastes 6

1 est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines
2 vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est
3 si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus
4 frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius
5 non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali
6 etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia
7 omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur
8 quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita
9 melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus
10 qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere
11 verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem
The Latin Vulgate is in the public domain.