14
tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum
15
et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos
16
et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
17
prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
18
at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
19
et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
20
vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
21
et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
22
et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
23
at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
24
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
25
respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
26
cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
27
et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
28
hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
29
dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
30
et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
31
tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
32
postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
33
respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
34
ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
35
ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
36
tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
37
et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
38
tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
39
et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
40
et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
41
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
42
iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
43
et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
44
et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
45
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
46
surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
47
adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
48
qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
49
et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
50
dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
51
et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
52
tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
53
an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
54
quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
55
in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
56
hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
57
at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
58
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
59
principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
60
et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes
61
et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
62
et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
63
Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
64
dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
65
tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
66
quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
67
tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt
68
dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
69
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
70
at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
71
exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
72
et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
73
et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
74
tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit
75
et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare