17
paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti
18
respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar
19
obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus
20
venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias
21
surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis
22
et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum
23
cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere
24
stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur
25
quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat
26
et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit
27
cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera
28
aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio
29
respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem
30
dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam
31
protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram
32
cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria
33
et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret
34
dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar
35
ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus
36
quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon
37
dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo
38
cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo